monumenta.ch > Lucanus > sectio 211 > 3
Isidorus, De Natura Rerum, II. De nocte. <<<     >>> IV. De mensibus.

CAPUT III. De hebdomada. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Hebdomada apud Graecos et Romanos septem dierum cursu peragitur. Apud Hebraeos autem septem anni sunt. Declarat hoc Daniel de septuaginta hebdomadis. Hebdomada autem septem feriis constat. Feria quoque a fando dicta est, quasi fari, eo quod in creatione mundi per singulos dies dixit Deus fiat. Item quia dies Sabbati, ab initio feriatus habetur. Inde dies Solis prima feria nuncupatur, quia primus est a feria. Item dies Lunae proinde secunda feria, quia secundus est a feria, id est, Sabbato, qui est feriatus. Sic et caeteri dies tali ex numero sumpserunt vocabula.
2 Apud Romanos autem hi dies a planetis, id est, ab erraticis stellis vocabulum acceperunt. Primum enim diem a sole vocaverunt, qui princeps est omnium siderum, sicut idem dies caput est cunctorum dierum. Secundum a luna, quae soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen. Tertium a stella Martis, qui Pyrois vocatur.
3 Quartum a stella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. Quintum a stella Iovis, quam Phaethonta dicunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, qui inter omnia sidera plus lucis habet. Septimum a stella Saturni, quae septimo coelo locata, triginta annis fertur explere cursum suum.
4 Proinde autem gentiles ex his septem stellis nomina diebus dederunt, eo quod per easdem aliquid sibi effici aestimarent, dicentes habere ex sole spiritum, ex luna corpus, ex Mercurio linguam et sapientiam, ex Venere voluptatem, ex Marte fervorem, ex Iove temperantiam, ex Saturno tarditatem. Talis quippe exstitit gentilium stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta.